Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 244
230
ISLANDIA
gisse; esto per intervalla ad obitum usque parentis sui Halfdani
Fusci Reguli Agdensis in Norvegiå. Parenti autem in suå ditione
succedens Comatus, ut per ætatem licuit, animum mature ad con-
jugium applicuit virginis cujusdam, Gydæ filiæ Erici Hordelan-
diæ Reguli Norvegiæ. Quæ respondit, Nisi prius totam subigeret s
Norvegiam, voti compotem non fore; ut quemadmodum in Daniå
Gormo, Ericus in Suecia rerum soli potirentur, sic Comatus in
Norvegiå. Quod virginis responsum cum consiliarios et amicos
juvenis Regii male haberet, censebant conjugem vi et armis adi-
piscendam. Ille vero prudentior virginis responsum laudare seque 10
ab ipså rei ne cogitatæ quidem admonitum fateri non erubuit.
Sicque deinceps ad totius Norvegiæ regnum per fas an nefas oc-
cupandum animum appulit; votumque fecit satis audax se non
ante comam permulsurum aut circumtonderi curaturum quam to-
tius Norvegiæ Rex salutaretur. Hæc tradit diserte Chronicon is
RR. Norveg. etiam Danicé editum; licet Doffronis et nornen et
favorem et auxilium ac numen montanum dissimulet, nisi quod
Comatum aliquando apud magni nominis quendam virum {en
Høffding est in Danico) semestre integrum egisse adhuc puerum
(imo quinquennium, licet interruptum, ut suprå) commemoret. 20
Qui (magni nominis vir) procul Halfdano Fusco Regulo Ag-
dense, patre Comati, habitans subitaneam parentis mortern (pe-
riit enim in stagno quodam ruptå glacie) filio Comato in ipso
submersionis momento nuntiårit; atque ab ipso subigendam Nor-
vegiam prædixerit suumque eidem favorem et subsidia condixe- 25
rit. Hujus magnatis nornen licet exemplat supprimat Danicum
(Vernaculum autem jam non est ad manum), ego tamen ex aliis
monumentis Doffronem interpretor. Qui ut paulo ante Half-
dano1 ipsi Fusco dapes de menså vel quadrå regiå inconspicuo
quodam stratagemate surripuerat (quid si eodem glaciem stagni, 30
in quo Halfdanus Fuscus periit, filio adolescenti suo consilio gra-
tificaturus perfregerat), magnus hic vir eundem esse, qui hoc
fecerit, fassus sit Comato (teste exemplari Danico) seque illam
qualemcunque surreptarum dapium injuriam filio bene cupiendo
beneque faciendo velle resarcire ajebat. Ita peculiari arte et non 35
ostentatis viribus Comati in subigenda Norvegiå victoriam ex
1 Hælfdano ed.