Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Side 248
234
ISLANDIA
Robustus, multis facinoribus insignis, columellam perpendicula-
rem (hodie), forsan olim altiorem, superimposuit; Saxo quidem
rudi sed satis quadrato bene compactam et hactenus illæsam,
quantum videre est. Cujusmodi monumentum, nisi viri summam
æstimationem testaturus qua stemma, qua virtutem, nunquam ex- s
citasset Gretterus, ævo quidem isto assentationum nescio. Locus
sepulturæ est ab ipso lare versus Boream paululum distans, in
litore ibidem non nihil insinuato et ad rei memoriam testandam
Balk-vviich dicto.
Sect. 2. Besso Godløs, hoc est atheus. Illum sic ethnici po-10
pulares vocabant, quod idolorum cultum aversaretur, quod ip-
sum, cum ex primis incolis aliquot designarent, mox probri loco
sic dicti sunt; ideoque non nostro, sed reliquorum Ethnicorum
sensu tum temporis, in malam partern hoc cognominis obtinue-
runt. Balkonis hic filius fuit, prædii Bessa-stad, paternå domo 15
non ita procul distantis versus meridiem Eponymus, nec ignobilis
familiæ parens. Ille Besso postmodum Islandiæ Occidentalis in-
cola factus est propter affinitatem cum Hiitardalensibus con-
tractam, ut supra.
Sect. 3. Gunsteinus Meinfreterus, cognominis ratione non 20
nota, post Balkonem et Bessonem loci sterilis forte pertæsos,
alioque ut dictum est concedentes, hic Gunstenus ripam sinus
Ruta-fiørd Orientalem habitandam assumpsit; dum etiam ille ob
novas affinitates in Occidentalem Islandiam migraret, ducta
Thorhilldå Thorsteni Ruffi filiå, ac proinde Audunæ prædivitis 25
ex filio nepte, quorum prosapiå in Manuser, ut supra.
Sect. 4. Thoroddus cum filio Arnoro. Concedente alio
Gunnsteno, hic Thoroddus nornen dedit prædio Thorodd-stad
(hodie male Thorustad å fæmina) in sinus Ruta-fiørd ripaOrien-
tali sito, filius Arnorus, cognomine Hyneffur (quasi hispidus 30
nasus), duxit Gerdam, natam Budevari de Budevars holum. Hæc
et similia propter locorum Eponymos annotantur, alias parvi mo-
menti. Conjugum horum neptim ex filio Thoroddo cognomine
Drapu-stuffur (quasi hemistichion dicas; quia forte Rithmum
condere volens nunquam absolvit, aut raro), VValgerdam no-35
mine, uxorem accepit Skeggo, cognomine Skamm-hendingur, å
curto brachio, aut etiam Rithmi parte abruptå (Skammur, i.e.
brevis, et kending, Rithmi pars incompleta, fere idem cum Drdpu-