Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 252
238 ISLANDIA
ævo Norvegi) relictå in familiaritatem Comati receptus (quod
paucis contigit) et Regis factus affinis ejusdem instinctu in Islan-
diam, adhuc passim non occupatam, navigavit; vallem occupans
Borealis Islandiæ, VVats-dal (å stagnis majoribus), sibique plus-
quam dimidiam montana versus retinens reliquam familiaribus
possidendam distribuit; ipse in Hoff Sedes domesticas locando;
non quidem, ut plurimi solebant, å suo nomine appellatione factå,
sed ab Idolorum delubro satis magnificé extructo majoreque
superstitione Diis ethnicis dicato. In quod cum advena quidam
apud Ingemundum hibernans gladium præstantem, quo cinctus
erat, incautior inferret, inde, ut Hospiti atque Delubri Domino
vel Præfecto, Ingemundo, visum, eodem jure mulctatus est, idem-
que gladius Ingemundo proprius cessit. Tanta quidem erat fa-
norum prisca religio. Porro desideraverat hic Ingemundus quo-
dam autumno ex armento domestico septem numero sues, qui
post biennium in valle, å suibus istis vocatå Sviina-dal, ad centum
57 capita multiplicati reperiebantur; id propter vallis Sviina-dal no-
rnen proprium, et quod inde constet, quam denso nemore, non-
dum excisis pro habitationum commoditate sylvis, insula Islandia
passim abundaverit. Erunt autem de Ingemundo plura in sequen-
tibus, cujus proprium nornen derivatur å Deastro ethnicorum
Inge et mundur, Thesaurus vel pecunia, quemadmodum plurima
hujus Gentis propria nomina componuntur å Deastris, videlicet
istis, Inge, Thor, Freyr, Vale, etc.
Sect. 12. Hallormus. Ille primum advectus apud modo com-
memoratum Ingemundum Grandævum duxit filiam ipsius uxorem,
cui dotis loco atque in1 patrimonium cesserunt habitationes Karns-
aar lønd. lis natus est Thorgrimus cognomine Karns-aar-Gode.
Sect. 13. Hrolleifus cum matre Liot, i.e. turpis. Hi in Is-
landiam meridionalem jam å Norvegis penitus occupatam pri-
mum appulsi coacti sunt in Boreali Islandia sedes et manendi
locum quærere, quas tamen ægré invenerunt inventasque non diu
retinuerunt, licet essent Norvegici sanguinis. Multis enim flagi-
tiis incolarum integritatem offenderunt eorumque modestiam ex-
pugnaverunt; erat siquidem mater diris veneficiis instructissima.
Vallem interim montanam in tractu Sliet(t)a-hliid ad sinum Ska-
5
10
15
20
25
30
35
1 Add.AJ.