Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Side 278
264
ISLANDIA
Sect. 51. Chetellus Fiflske, i.e. stolidus. Nomine magis et
titulo quam re ipså, ex Hebridibus (aff Suder-øen) Scotiæ hue
delatus. Verum Chetello Simo, Norvegiæ Magnate nominatis-
simo, natus hic Chetellus veré Norvegus fuit. Occupavit inter
Geirland et Fiardaraa, prædium feeit Kyrkiu-bæx; hodie et po-
stea Cænobium; cujus numerosam et nobilem prosapiam Ma-
nuser. exhibet. Hoc loco sive litore Irlandiæ an Scotiæ piscato-
rum, quos Papa Islandi voeavere, monumenta (non quidem do-
muum aut habitationum vel culturæ vestigia ulla, sed Christianæ
Religionis, qualis fuerat illorum temporum, utensilia quædam,
utpote nolas minutulas, cruces ligneas, aut alterius materiæ; quid
si etiam libellum unum vel alterum, cujusmodi quandoque nautæ
asportare solent) reperta esse Annales non dissimulant; quod
alibi et toties memoratum est. Quod exemplum singulare est et
unieum in totå primum occupatæ primumque habitatæ insulæ
historiå. Neque idcirco inde una hirundo ver facit tam amænum
quam hine quidam somniaverunt; ut scilicet propterea ante Nor-
vegorum adventum habitata esse aut fuisse Islandia statui possit
aut debeat.
Sect. 52. Bødmodus. Occupavit inter Fiardar-aa et Driif-
fanda, prædium Bødmods-tunga, filius Oleifus, å monticulo
Oleiffs-berg dictus est; cujus prædium Holltt, prosapia in Ma-
nuser.
SECT. 53. Eystenus Digre, i.e. crassus, corpulentus. Ex Sunn-
Mære Norvegiæ. Occupavit ad Orientem amnis Geirlands-aar.
Prædium Geirland; filius Thorstenus de Kielldu-gnup.
Sect. 54. Eystenus Hraneri Hilldis filius, relicta Norvegiå
ab Eysteno Crasso redemit agrum Medal-lønd, prædium Skard.
g2 Filiam Thorsteni de Kielldu-gnup, Thordiisam, habuit uxorem;
illorum filius Hillderus, cujus monumentum visitur juxta Kyr-
kiubæ1, Hilldis-høgur dictum.
Sect. 55. Bilbalderus. Ex Irlandiå iste adventans appulit
in ostio amnis Kuda-fliots-ås. Occupavit tractum Tungu-lønd, in-
ter Holm et Skaptaa, prædium Bvvland, prosapia pauca.
Sect. 56. Leidulfus Kappe. Ejusdem eum illo Vneri hospite
supra recensito nominis et cognominis, sed prosapia, huic nu-
5
10
15
20
25
30
35
1 Kyrkui- ed.