Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 280
266
ISLANDIA ORIENTALIS
ex quo hic et fratres reliqui cognominati sunt. Occupavit inter
Fl. Kudafliot et Eyraraa tractum A alffta-ver1, vocatum å cycnis,
quibus stagnum ibidem abundabat. Prosapiam locupletem håbet
Manuser., ex qua filia memoratur, nupta Thiostaro de Aalffta-
nese1.
Sect. 6o. Gunstenus Thorsteni Dranga-kalleri2 filius. Re-
licta Halogiå Norvegiæ in litore Islandiæ Orientalis feeit nau-
fragium, lignis quibus navem onustam habuit insigniter læsus.
Extruxit tamen prædium Fagra-bæ; anum autem quandam inter
naufragii tabulas undæ in sinu Kierlingar-fiørd, ab anu sic ap-
pellato, in litus ejecerunt.
Sect. 6i. Olverus Thorsteni modo dicti F. Occupavit latus
Orientale amnis Griims-aa, prædium Høffde; prosapia in Ma-
nuser.
Sect. 62. Sigmundus. Occupavit inter Griims-aa et Kierlin-
gar-aa; in cujus prosapia tres Episcopi Islandiæ claruerunt.
Sect. 63. Biørno Offlate, i.e. ornatui deditus. Etiam hinn
Audge, cognomen habuit, i.e. opulentus. Audnr vernacule nornen
est singulare, collectivum, plurali defeetivum; notat omnis ge-
neris opes et divitias. Hic Offlaterus relietå Norvegiæ provin-
ciå VValldres ad Islandicam coloniam se demisit, loco inter Ker-
lingar-aa et Haffurs-aa occupato. Prædium Reyne; in cujus po-
steris Thorlacus Episcopus Skalhollt. eminuit, cui posteri Divo-
rum apotheosi litarunt. Tantum de Islandiå Orientali; ad cujus
calcem repetitur mentio Lodmundi grandævi, qui fuit superius,
ejusque prosapia distinetius in Autographis explicatur; quam qui
volet petat indidem. Tantum etiam de reliquarum insulæ Quar-
tarum Chorographiå afferre visum est, eum tamen possint plura
afferri, nisi Lectoris patientiå abuti ulterius religio foret.
PRIORIS PARTIS SPECIMINIS
Epilogvs.
Sic itaque Historiam et qualemeunque Chorographiam Islan-
diæ primum habitari ceptæ (pro præsenti instituto et speciminis
s
10
IS
20
2S
30
1 Alff la- ed. 2 Drauga- ed.