Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Side 281
PARTIS I EPILOGUS
267
modulo) delibavimus: hoc fine, qui ad fastidium usque jam itera-
tur, ut luce clarius meridianå liqueat eandem hane Islandiam de-
sertam et habitatore, imo et habitationum ruderibus, undique et
ubique vacuam fuisse, å Norvegis Anno Christi 874. primo oc-
s cupatam, non quidem subito ae simul et å multis unå, sed in eå
occupandå totå vel totaliter totos 60. annos fuisse consumtos;
idque ut dictum å Norvegis, intermistis aliis quam Norvegis, sed
perpaucis; iisque fere ex Norvegiå originem suam vel ortum re-
petentibus; unde tamen Islandia nihilo secius Norvegorum colo-
10 nia dici mereatur, ut in fumos idcirco abeat quorundam conjec-
tura, nullo veritatis argumento (quod parte 11. disceptabitur)
suffultå, de Islandiæ habitatoribus Norvegis anterioribus.
Illud vero de terrå hac ad Norvegorum usque adventum et
ad Annum Christi toties inculcatum desertå et ineultå vel inde
15 constabit: Quod Nemine obstante hunc vel illum loeum, tractum,
litus, agrum, montem, planitiem, vallem, sinum, etc. de suo vel
amicorum et popularium consilio, voluntate et permissu pro lu-
bitu occupandum acceperit. Quod si jam insulam ab aliis occu-
patam deprehendissent, nunquam tam facile et nullo negotio
20 eådem potiti fuissent, prioribus incolis pro aris et focis depug-
nantibus. Neque enim hue classe aliquå validiore delati sunt Nor-
vegi, quasi Veteres insulanos vi et armis expugnaturi, sed succes-
sivo 60. (ut satis monitum jam est) annorum curriculo, vix unå
aut alterå quandoque (sed rarissime) naviculå usi. Annis, in-
25 quam, successivis, prout ab Haraldianå violentiå (aut aliunde
interdum) patriå exulandi occasio sese obtulit. Desertam itaque
Islandiam ac Incolis prorsus Vacuam Norvegi primi occupave-
runt; et in qua hominis nec vola nec vestigium (ut vulgo dicitur)
apparuit: per volam ædificia vel ædificiorum saltem ruinas et
30 rudera, per vestigium vias et itinerum ductus ac semitas intelli-
gimus. Domus enim et ædificia in solo adhue rudi (ut sic loquar)
ac inelaborato atque inexculto excitanda tum primum et erigenda
fuerunt. Via publica etiam tune primum facienda et exciso pas- 85
sim nemore (habitationum quoque ponendarum loco) et alibi
3s saxoso solo delapidato aperienda; id quod ex superiori narra-
tione satis colligitur (licet propter tautologiam parcius attinga-
tur), adeo ut illa Pontani conjectura de Veteribus vel prioribus
incolis å Norvegis in Islandia depræhensis, aut intermort.uis aut