Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 287
SPECIMINIS ISLANDIAE
PARS II.
Emensvs hue usque Oceanum truculentissimum inque Islan-
diam penitus incultam traduetå quasi prioris Partis narratione
5 Norvegorum coloniå, primorum incolarum singulis sedes distri-
buendo et assignando, tempestivum jam duxi in illorum senten-
tiam inquirere, qui in hac historiæ Parte contrariam nostris An-
nalibus fovent opinionem, in quibus primas tenet celeberrimus
Historicus, D. Ioh. Isa. Pontanus (quod etiam fuit initio), ho-
10 noris causa semper et ubique nominandus. Is tamen qua ratione
nostrorum simul et Norvegicorum Annalium fidem de tempore
habitatæ primum Islandiæ (ut hane Thulen esse convincat) ele-
vare meæque narrationis Fundamentum in N. CRYMOGÆA jac-
tum subruere nitatur, pro virili expendere operæ pretium erit.
is Porro Æram Islandiæ, Anno Christi 874. primum incoli
ceptæ, celeberrimus Pontanus evertere satagit. i. Veterum circa
Thulen sententiis de Islandiå suo Marte expositis, pluribus inde
å 743. paginis Operi separato tractatu subjunetis Historico. 11.
Deinde, quum satis perspectum haberet Vir Clarissimus exposi-
20 tionem hane suam in Veterum sententiarum de Thule applica-
tione ad Islandiam variis fore obnoxiam exceptionibus, mature
sibi consulere voluit; Principum nempe, Imperatoris et Pontificis
Rom. Diplomata quædam de Islandis et Grønlandis aliquid lo-
quentia adhibendo, sed Annis tantum 40 vel 41 veram Islandiæ
25 inhabitari primum ceptæ Æram anticipantia. m. Mea quædam
ex Crymogæå adducta magnå Comitate et humanitate commen-
tando, sed in suam sententiam trahendo, pugnam continuat. Quæ
D. Doctoris Methodus mihi retenta servataque Speciminis hane
alteram Partern trimembrem faciet. Vbi potissimum obnixé peto,
30 uti Vir Clarissimus, qua præ multis pollet humanitate et candore,
90
D. Pontani in
suo tractatu
Method.
Distributio
II. Partis
Speciminis
18 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, XI