Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 291
MEMBRUM I
277
„ lam ante suo loco satis ostensum est nec Scandiam nec Bergas
„ nec Nerigon esse insulas etc. Qui classici scriptoris crassissimus
error de terris magis notis et vicinioribus ejus orbi, quantam,
quæso, vel quam certam cognitionem remotissimæ Thules (si hæc
5 Islandia foret) nobis spondebit? et non potius affectum ad res
ignotas atque incompertas describendas nimis pronum. V. lam per
Nerigon Plinii, an sit Norvegia intelligenda, det veniam Clariss.
Pontanus, si cum Plinio quasi agens addubitem. I. Quia Nerigo-
nem suam Plinius insulam faciat; quod modo fuit. Atqui Nor-
10 vegia non est insula, quod constat. Quomodo igitur Norvegia
fuerit Nerigos? 11. Quia Nerigona suam å Bergis diversam faciat
Plinius, Bergarum autem Ditio sit pars Norvegiæ et eamdem
cum hac continentem constituat.
Sed favet huic sententiæ (Nerigon denotare Norvegiam) vel
is maximé nominis et appellationis similitudo. Pontanus pag. 671.
Verum propter nominum allusiones non vult D. Pontanus licuisse
Scaligero Gotos et Getas (Pont. pag. 677.) eosdem statuere
populos. Quomodo neque (pag. 680.) Cluvero Gothones et
Gothos pro iisdem sumere; ut neque Burgundios et Burgundio-
20 nes, Fresios et Fresiones eosdem facere. Ait enim Clariss. Pon-
„ tanus: Sané, si ideo miscendi sunt Gothonibus Gothi ac iidem
„ habendi, quia nominibus haut multum discrepant, cur non et
„ Gothini Gothi quoque censeantur? Stricté ibidem cum Cluvero
agitur, quod ex nominis vocabulique vicinitate ac levi allusione
2s ,, argumentum ducat, sequitur enim: Quis Guttones Pythiæ Taci-
„ tique Gothones aut Ptolemæi denique Gythones eosdem cum
„ illis dicat, qui sæculi posterioris autoribus Gothi et Gotthi sunt
„ appellati? ita D. Pontanus. Cur igitur firmius ex similitudine
harum vocum, Nerigon et Norrig, Norvegiam esse Nerigon con-
30 cludatur? An vero af finitas vocis aut vocabuli in his quam illis
major?
Cæterum, ut hic me minus rigidum et obsecundantem exhi-
beam, sitque vel maxime eadem quæ Norvegia Nerigos, argu-
mentum tamen å navigatione ex Norvegia in Thulen fieri solitå,
as tam magno animo et fiduciå inculcatum et toties iteratum ad
convincendum Thulen esse Islandiam, adeo stupidus sum, ut
quicl ad quæstionem principalem conferat, non perspiciam; ac si
ex Norvegia non sit in alias terras ac insulas quam solam Islan-
5-
An per
Nerigon Plinii
intelligenda
sit Norvegia?
Object.
Respons.
94
Respon. ad
Argumen. ex
navigatione
in Thulen ex
Nerigone