Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 292
278
PARTIS II
diam navigatum. Id enim nisi probetur, quid ex puris affirmativis
et particularibus in hoc vel hujusmodi argumentationum circo ne-
cessario sequatur (immo, nec probabiliter saltem), mea non
discernit nec dijudicat lippitudo, ac si dicatur: Ex Norvegiå in
Thulen navigari solitum est; et
Ex Norvegiå in Islandiam navigari solitum est.
Ergo Islandia est Thule, aut vicissim.
Quia argumentum medium (ut jam repuerascere liceat), Na-
vigatio sc. ex Norvegiå, nullo necessitudinis vinculo adhærescit
sive Thulæ sive Islandiæ; in plurimas siquidem alias terras et
insulas Navigatio ex Norvegiå usitata fuerat, quæ propterea Is-
landiæ nec rem nec nornen merentur: puta Hetlandiam, Færø-
giam, Grønlandiam. Dices: non Plinii ævo in Grønlandiam; ast
in reliquas duas, ut etiam in Orcades, Hebrides, Scotiam, Hiber-
niam, Angliam maximé; idque inde ab habitatå primum Nor-
vegiå (quod ex Antiquitatibus liquet, quas adducere hoc loco
nimis prolixum foret), ut reliquas terras orientem versus taceam,
in quas illo ævo navigatum est. Parcat igitur Annalibus nostris
Dn. Doctor, ne propter istam Plinii autoritatem Fundamentum
Arngrimi å Pontano subrutum statuatur; vel quia Islandia nun-
quam sit Plinio nominata, sed verba ejusdem de Thule ad Islan-
diam contorta; vel quia Plinii autoritas, scriptoris etsi Pontano
Classici, ipsi tamen Pontano non sit ubique authentica; ut cum
Scandinaviam et Finningiam ipse Plinius insulas facit diversas.
Pont. pag. 745. et in aliis alibi.
95 Succedit Plinianæ Thule Solini, quæ cum illa in hoc conve-
iv. nit, quod sit Britannicarum insularum ultima. Vnde etiam Solini
autoritate Thules appellatio Islandiæ derogatur, quum hæc illa-
rum numero aut nomine nequaquam veniat (quod fuit supra),
sicut etiam distantia Thules å Caledoniæ promontorio ad Islan-
diam nihil quadrante. Sed derogatur maxime Islandiæ Thules
appellatio his, quæ apud Solinum sequuntur: I. Pomoniå copioså
Thules, quæ Islandis nulla. II. Quod Thules incolæ principio
Veris inter pecudes pabulo vivant. III. Quod in hiemem arborum
fructus Thulenses congerant, qui nulli unquam in Islandiå. IV.
Quod Thulitis matrimonii usum Solinus adimat etc., quæ quum
omnia et singula de Islandia et Islandis falsa magis sint, quam ut
refutationem ullam hoc loco requirant, utpote alias absolutam
s
10
15
20
25
30
35