Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 297
MEMBRUM I
283
„ esse Anglorum, Spedi, Cambdeni (de quo antea mihi consti-
„ tit) et Higgini opinionem, qui per Veterum Thulen Schetlan-
„ diam, insularum Britannicarum ultimam (Nautis etiam dum
„ proprio magis vocabulo Thielinsel dictam) intelligant, Arn-
5 „ grimi item Ionæ Islandi, qui cum Ramo et Myritio nullo ar-
„ gumento Islandiam vocari Thulen posse persuaderi sibi pa-
„ tiuntur, quam vel Ortelii, Scandinaviam Plinii seu Scandiam
„ Ptolemæi Thulen esse arbitrantis (quod vocabulum alicujus in
„ Norvegiå tractus, Tilemark dicti, ad Thules vocem alludere
10 „ videatur), aut Cluveri, in plurimis alias cauti satis et accurati
„ Geographi, loco Thules Islandiam ponentis etc. Ista clariss.
Spormannus. Ad Ptolemæum revertor; qui sic de celebratis Arc-
toæ plagæ Regionibus crassé erravit, ut etiam Inertiæ å Pontano
accusari meruerit; astrorum legem aliquam, hoc est professionis
is suæ scientiam, reliquit ignoratam; astrorum interim positu Geo-
graphica definivit. Sed quam feliciter, satis tandem monitum est.
Quomodo igitur ad situm Thulensem Autor autenticus å nobis
habendus erit?
Ordinis Pontani ratione Isidorus et Papinius Ptolemæum am-
20 plexantur. Illum Ptolemæo subjungens D. Pontanus ait, p. 744.
„ Quibus, si placet, accedant verba Isidori, hæc sc. Thule ultima
„ insula Oceani inter septentr. et Occidentalem plagam, ultra
„ Britanniam, å Sole nornen habens. Quia in ea æstivum solsti-
„ tium Sol facit, et nullus ultra eam dies est; unde et pigrum et
25 „ concretum ejus mare etc. Quæ verba Isidori D. Pontanus paulo
„ post, nempe pag. 746., explicat. Quæ postremo (ait Pont.) ex
„ Isidoro allata sunt, exactum insulæ situm, quæ hodie est Islan-
„ dia, sub Thules nomine nobis aperiunt; modo Occidentalem pla-
„ gam intelligamus eam, quæ est Occidentem versus æstivum etc.
30 Resp. Isidori sententia, quum ut ambigua (immo falsa) interpre-
tatione egeat, parum conducit vel pro parte adversa concludit.
Immo etiam tanto minus, quod secum ipsa pugnare videatur, vel
„ ipso non dissimulante Pontano et hæc ibidem addente: At de
„ Etymo, inquit, et vocis Thules notatione, quomodo cohæreant?
3s „ ideo sc. Thulen dictam, quod in ea Sol æstivum solstitium fa-
„ ciat, et ultra eam nullus dies sit etc. Quum ultra eam solstitio
„ æstivo multus, immo perpetuus dies sit, solstitio hiberno nul-
lus etc. Iudicet æquus arbiter, an sic liceat Autorum quorumvis
VII.
Thule
Isidori
100