Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 304
290
PARTIS II
conflatos, ut vult D. Pontanus. Quin potius voluerat autor inte-
grum sibi esse, populos an populum dicere, ut ipse ibidem loqui-
Bremens. „ tur inquiens: Ad cujus (Episcopi sc. Islandiæ) nutum respicit
„ omnis populus, item: Transmisit Archiepiscopus (Bremensis)
suos apices populo Islandorum, etc. Nimis igitur coacta est, etiam s
hoc loco, clariss. Pontani expositio, ex istis Autoris sui verbis
„ (populos multos) alium sensum et menti scriptoris contrarium
Pontanus „ eruere volentis; dicendo: Ista verba Bremensis (populos mul-
„ tos) indicio esse non heri aut hodie, quod dicunt, frequentatam
„ (subaudi, fuisse Islandiam) sed habuisse indigenas suos ante 10
„ multa secula etc. sc. scribente Bremense. Nam Antiquitatem
populi Islandorum vult ad Natalem Thules et Thulensium Pon-
tanus extendere, quo contra Annalium Nostrorum Fundamen-
tum tanto plura corradi possint, et Bremensis sic expositus sat
idoneus autor haberi, secus quam in aliis ex utroque scriptore 15
paulo ante allatis videre est. Sed videri poterit non sat bonæ
causæ indicium, si quis tam minuta, eåque violentå interpreta-
tione adhibita, ad tuendam sententiam unam aut alteram con-
sectetur; idque ex iis, quos paulo ante futilitatis pené condemnas-
set. Verum de populi vocabulo aliquid injiciam. Cum populum 20
Autores definiant multitudinem unius Civitatis, luris consensu
et concordi communione sociatam etc., oporteret, si Islandia va-
rios habere populos dicenda sit, eos nec juris consensu nec con-
cordi communionis societate gaudere. Cujus contrarium totius
coloniæ Islandicæ periodus evincit, vid. Crymog. Civitatem etiam 21
totam Islandiam intelligo cum Cæsare, qui totam Helvetiam
unam civitatem appellavit.
Text. Br. Solo pecorum fætu viventes) Vanius hoc est, quam ut Histo-
ricum deceat, cum non minorem victum piscatio multiplex, tum
frumentum et far, licet importatum (præter id, quod sæculo pri- 30
107 mævo quibusdam in locis ex agriculturå colligebatur), tum aucu-
pium etiam hodie passim usurpatum, præsertim ætate Bremensis,
suppeditarent. Quid? quod ex piscaturå, quæ victui annuo super-
est, rem faciant incolæ ac præcipué sæculo Bremensis fecerint, et
naves extraneas nostrå etiam tempestate magis quam pecorum 35
fætu, ut loquitur Brem. (nos oves et boves intelligimus), onerent.
Quod ita esse (victualium rationem piscibus constare præcipué)
Vetus lex prohibens, si fames metueretur, piscem patriå expor-