Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 306
292 PARTIS II
nia, et omnium ista communio manifesto '{'suSip laborat. Videatur
denuo Nomothesia Islandorum ex Crymogæå; præsertim Titul.
De Matrimonio et Hæreditate, de emtione et venditione, Loca-
tione et conductione, de Mutuo, Rapinis et Furto; quæ omnia in
Omnium communione nullum locum habent. 0 præcipitatam Pha-
biranensis (sic enim Bremensem å suå urbe interdum notare vi-
sum est) Historiam; o charitatem mendacem et mendosam!
Text. Br. Episcopum suum colunt pro Rege, ad cujus nutum respicit
omnis populus) Neque etiam hoc litat veritati, vid. Crymog. Ad
annum siquidem usque 1263. circiter Optimatum duravit in Is-
landiå Status, Annis nempe 389. plus minus; cui interfuerunt,
nunquam præfuerunt Episcopi. Qui quum duo unå inde ab Anno
Christi 1106. Ecclesiis præfuerint (suå quisque in Dioecesi),
duos quoque unå quasi Reges habuisset Islandia; quod est ab-
surdum Historicum. Nec unquam penes Episcopos Rerum sum-
ma hic fuerat. Quin potius suppeditant Annales varia (dolen-
dum!) contra Episcopos Optimatum certamina atrocesque inju-
rias, quod hujus loci non est.
Text. Br. De quibus immensas noster Metropolitanus (Adalbertum Ar-
chiepiscopum Bremensem intelligit Historicus) gratias retulit
Deo, quod suo tempore convertebantur (Islandi). Itaqae peten-
tibus illis ordinavit primum Episcopum Isleif.) Quid hic primum
mirer, quid imaginer potissimum, nescio. Ducentis enim et 22.
Annis abest æra privilegii Ansgariani (de Religionis indagatione
apud Islandos agens), quod infra occurrit, ab hoc ordinati primi
Episcopi Isl. Anno et å gratulatione Adalberti super Islandiå con-
verså. Et in privilegio Ansgariano tanto anteriore Imp. Ludovi-
cus similiter sibi gratulatur, quod suis in diebus Divina Gratia
magnum patefecerit prædicationis sive acquisitionis1 ostium,
etiam in Islandiå et Gronlandiå etc. Qui valet, conciliet ista; sed
nunquam, dum supersim, absque aliquå meå Instantiå. Porro
109 dum Brem. hic commentor, quid inquam potissimum imaginer?
utrum Bremensem, privilegialium literarum Ansgario datarum
non conscium, tale tempus Islandiæ conversæ (administrante
Metropolitan! munus Adalberto) annotasse? An vero conscium,
et nihilominus privilegii æram dissimulasse (Anno 834.) adque
5
10
15
20
25
30
35
1 acciquisitionis ed.