Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 308
294
PARTIS II
Novus error
Geogr.
Bremens.
k Pontano
monstratus
Alter error
ejusdem, de
Halogiå, ab
Arngrimo
ostensus
publicis instrumentis, alias addendo, mutilando alias et mutando,
pudorem prostituere, de quo membro II. etc. hujus partis magis
ex professo agetur.
Atque sic, quum viderimus, qualem nobis Thules et Islandiæ
descriptionem Adamus Bremensis concinnaverit, in aliis Geogra- s
phicis etiamnum paucis inquirendum, utrum accuratiorem se præ-
buerit et magis fide dignum autorem? an vero sit hæc sors solis
Islandis ferenda? sin minus, dulcescat commune naufragium;
si par, utrobique Historici emergat autoritas. D. Pontanum. pag.
„ 685. hic attendamus, quando ait: Bremensem Scaniam erro-10
„ neé insulæ vocabulo afficere. Et pag. 7161. Vltimo, inquit, sub-
„ jicit (Bremensis) nonnullos ex Sveoniå itinere terrestri in
„ Græciam pervenisse; idque å viris locorum peritis observatum.
„ Quod sané commonefacere Adamum ipsum debuit non tam
„ insulam, ut nominat plærumque, quam peninsulam hoc esse is
„ totum, quod Boream respicit. Et idem ortum versus utpote
„ continens annecti Moscoviæ. Quod ante å nobis et alibi iterum
iterumque est commemoratum. Præterea ut de Scania satis nota
multum in Daniå versato et tractibus vicinis, ita etiam de Halo-
giå, celebratå Norvegicæ continentis parte et provinciå, insigni- 20
ter erråsse Ad. Bremensis deprehenditur, quum Oceani facit
Insulam, licet quam Grønlandia et Islandiå viciniorem Norvegiæ,
„ illis tamen magnitudine respondentem. Tertia, inquit Brem.,
„ L. de situ Daniæ et Norvegiæ (tertiam sc. post Islandiam et
„ Grønlandiam intelligens), est Halogeland, insula vicinior Nor- 25
„ manniæ (Norvegiæ), sc. quam duæ priores (Islandia et Grønl.),
„ verum magnitudine non impar. etc. Rex Dan. cum multis aliis
„ contestatus est hoc (quod de quantitate noctis dixerat) ibi (in
„ Halogiå) contingere, sicut in Suediå et in Norvegia et in
„ cæteris quæ ibi sunt insulis. 30
Sic itaque Bremensis Halogiam (Halogelandiam) ut Insu-
lam et å Norvegica continente vasto satis Oceano separatam tra-
dit (ut dixi), istis præsertim verbis, quibus viciniorem dixit Nor-
vegiæ, quam sit Islandia vel Grønlandia, talis enim vicinitatis
proportio inde colligitur, ut interim Halogia satis vasto æquore 35
remota statuatur. Quum tamen sit, ut D. Pontanus longe verius
scripserat, pag. 784., fere extrema Norvegiæ etc. Fere dixit, quia
1 726. ed.