Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 310
296
PARTIS II
Febr. Ast vero post 8. Idus Aprilis lux diurna nunquam cælo
iiz decedit usque ad 4. idus Octobris. Quod temporis intervallum
diem unum continuum et minimé occiduum efficit etc. Hæc cum
Bremense 14. saltem dierum spacio sive diem sive noctem lon-
gissim. Halogiæ admetiente conferantur.
Undaiens.1 Libet autem obiter hic attexere de insulå quadam Norvegiæ,
pag. 129. () describente Doctiss. Vndalense Danic.: Findemarchiæ, inquit,
„ ad septentrionem 7. å continente miil. objacet Insula Wardoi,
„ unicam habens parochiam et arcem VVardhus. Illic qui habi-
„ tant mensibus aliquot æstivis diem habent perpetuum; possunt-
„ que sereno love nocte dieque solem intueri; et vicissim mensi-
„ bus hibernis noctem opacam et perpetuam, nisi quatenus splen-
„ dore lunari datur frui; quo prælucente piscaturam exercent et
„ alia foris expediunt etc.
Cæterum non adhuc Bremensem satis commentati sumus nec
eorum, quæ posteris reliquit, Veritatem satis perspeximus; cujus
tamen D. Pontani non minimopere interest, veluti fide digni
testis, å suå parte producti, ad nostram de Thule dubitationem
excutiendam et fundamentum subruendum. Est autem testium
examen de jure Gentium et Naturæ magna pars Actionis. Reli-
quum itaque examinis, si de situ Halogiæ figmentum minus suf-
ficere videatur, erit adhuc circa illa, quæ de reliqua Norvegiå
satis sibi vicina magna futilitate scribere ac ad Historiæ suæ aug-
mentum et quoddam quasi autoramentum addere præsumsit.
„ Ait enim de suå Norvegiå (Normannia (ita enim Norvegiam
„ more suo vocitat, L. de situ Dan. et Norv.) propter montium
„ asperitatem sterilissima est omnium Regionum, solis apta pe-
„ coribus). Contra vero ipse D. Pontanus hunc suum primipilum
tribuit Iamtiæ sive Iamtelandiæ (quæ provincia est Norvegiæ ul-
tramontana) Solum uberis giebæ, quæ ipsius Doctoris verba sunt
„ etc. Astipulante Vndalense description. Norveg. Danicå, pag.
103. Iemteland er it got Kornland. Et reliquå Norvegiå håbet
eadem descriptio, ut sequitur, I. De agro Asloensi, pag. 35. Der
ligger et riigt och f ædt kornland om kring Oslo. 11. De Hedemar-
chia. Osten op ved Miøs ligger Hedemarken, er besønderlige got
kornland, der fraa kommer Slaatter och fæd vahre om høsten;
5
10
15
20
25
30
35
1 Adalens, ed.