Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 316
302
PARTIS II
Thule D. Peuceri sententiam (Islandiam å Thule diversam facien-
Peucen ^ Doet. Pontano respondente ad Cambdeni opinionem expo-
sitam non equidem capio: nempe, quod Peucerus (cujus fidem
„ imminuere Cambdenus non ausit) Thulen faciat Hetlandiam
„ (Schetlandiam) eå de causa, quia Thelemarchiæ vel Thules
„ ipsius aspectu sic sit appellata. Vbi interim haut negligendum
videtur, quod Thelemarchiam D. Pontanus Thulen vocitet, ut
et alias cum Velleio ac aliis consentaneé. Neque vero præterea
satis capio, quod Pontanus asserit, nihil ad rem facere aut nul-
lius esse momenti, quod Solinus Thulen inter Norvegiam et Sco-
118 tiam collocet etc. Manifestum siquidem est, ibi non repertum
iri Islandiam. Qui igitur ad rem non fadet, si Solinus, alias
scriptor Classicus audiens, cum Krantio, Nicolao et ipso Peucero,
cui, ut dictum est, Hetlandia est Thule, veri sint Autores? Cum
etiam Pontanus dicit Thelemarchiæ sive Thules aspectu (quam-
vis id modo fuit) Hetlandiam å Peucero Thulen statui; quid,
quæso, aliud dicit, quam Thelemarchiam esse ipsissimam Thulem
cum Velleio, ut attigi, et Ortelio? Thelemarchiam vero esse
Islandiam quis scribere aut pronunciare præsumet? cum latitud.
autem Hetlandiæ å Pontano ascriptæ gr. 60. et aliquot minut.,
aliis ut puto gr. 61. io', ut etiam aliquid dicam; non tam longe
illa abest å Thules Ptolemaicæ lat. gr. 62. etc. quam hæc å lati-
tud. Islandiæ, gr. 65. 44', ut appareat Ptolemeum nihilo propius
ad Islandiæ lat. accedere cum suå Thules lat. minima quam hos
Peucerum et Cambdenum ad lat. Hetlandiæ. Et cum nolit D.
Pontanus p. 752. stricte cum Ptolemeo agi de Thules et Orca-
dum lat., unde hic rigor Peucero et Cambdeno debebitur?
Thule Ventum nunc est ad Thulen Cunradi Celtis Peucerianæ sub-
^CeTtt jungendam; licet qua tempestate is Autor vixerit, me lateat; ejus-
dem sententiam inter Saniores non minimi momenti ex ejusdem
Hodæporicis hue referre visum est. Sic autem cecinit ille Celtes.
Tempus er at, niveas dum cælum spar gere plumas
Incipit et nubes conglomerare vagas;
Phæbus ad hibernum dum flectit lumina caprum,
Qui noctis spacium majus in orbe facit.
Tune ego qui fueram, peregrinus in orbe decennis,
Cogor ad Arctoum per gere forte sinum;
5
10
15
20
25
30
35