Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 317
MEMBRUM I
303
Orcadibus qua cincta suis Thyle et Glacialis
Insula ad extremum, quam videt ursa, polum.
Et paulo post.
Est locus Arctoo, qua se Germania tractu
s Claudit, et in rigidis Thyle ubi sur git aquis,
Quam juxta infames scopuli et petrosa vorago
Asperat undisonis Saxa pudenda vadis;
Orcadas has memorant factas é nomine Græco,
Atque has perjuris exilium esse Diis.
10 Accola mutato quos dicit nomine Dr oilos etc.
Et hæc quidem Celtes. Orcadum et Tractuum vicinorum ipse
atkoTmjc; cujus suffragium de situ Thules urgeo. 1. Quod Orcadi-
bus cinctam dicat; ad mentem et sententiam saniorum scriptorum
idem vero de Islandia quis pronunciabit? II. Quod Thulen tractui
is Germaniæ, vel termino Boreali seu Arctico, confinem faciat, id
vero quis sanå mente, ob immensum interfluum Oceanum, de
Islandia dictum å se velit? m. Quod Islandiam faciat Arctico
fere subjectam. De Orcadibus vero et his cincta Thule quis idem
ullo veritatis patrocinio statuet? iv. Quod Thulen dicat et Insu-
20 lam glacialem, ut Poéta, dicens: Multum ille et terris jactatus
et alto, Terras et Mare per voculam ET satis disjunxit et dispa-
ravit (ut infinitis aliis fieri videmus), nisi terræ et altum idem
sint, ita huic Autori Thule et insula glacialis.
Quum vero etiam tibi, Abrahame Orteli, de literis bonis bene
25 merito, in hoc freto Thulensi natandum esse videam cum pluri-
bus unå, qui quod Thulen et Islandiam diversas terras fecerint,
causam dicere coguntur reique aguntur, absit ut te insalutatum
relinquam, quin potius veræ de Thule et Islandia diversis sen-
tentiæ assertorem gratus excipiam. 1. Primum itaque contra Or-
30 telium å Pontano non satis assumtum videtur, quod Thelemar-
„ chia non sit insula, sicut ipsa sit Thule etc. Quum quandam
„ Thulen non esse insulam ex hac præsenti collatione Autorum
(ac inprimis, de ipsius Pontani, ut vidimus et adhuc videbimus,
mente) emergat. 2. Deinde, quia ipsam Thelemarchiam Thules
35 nomine quandoque venire å Pontano doctum et confessum sit
loco non uno. Sed (ipso interprete) angustå et strictå acceptione
Forte leg.
Troilos
1 r9
Thule
Ortelian.