Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Qupperneq 322
3°8
PARTIS II
123
De 1. Con-
clusio 1.
II.
III.
Triumphus
D. Pontani
de Arngrimo,
sed, ut spero,
ante victoriam
cantatus.
Respons.
Isiandia
quomodo
ante An. 874
non nota et
etiam nota
dici possit
communicandum existimavimus. Nam membratim singula initio
hujus orationis secare minus necessum fuerit.
Verba sunt Pontani in eodem hoc discursu, quibus concludit:
„ I. Ante Annum 874. Islandiæ non tantum inditum id nominis,
„ at celebratam eo nomine fuisse insulam; subrutumque jacere, 5
„ quo hæc (de Isiandia 874. primum habitata) innixa sunt Fun-
„ damentum. II. Altera conclusio multo ante Flocconem (nobis
„ Flokonem), qui primus sc. nornen dedisse Islandiæ memora-
„ tur, et notam et nominatam et habitatam fuisse Islandiam.
„III. Satis habere se; fateri postremo Arngrimum ruere Fun-10
„ damentum suum, si ostendi possit ante Ann. 874. et notam
„ et nominatam et habitatam fuisse Islandiam. Quod cum (in-
„ quit Pontanus) å nobis piene jam perfectum existimamus, hic
„ quoad ista subsistimus, etc. pag. 754. De hoc D. Pontani, alias
longe humanissimi, quodam quasi animi excessu primum non con- 15
queri non possum, injuriaque in meis ex Crymogæå allegandis
fide minus accuratå. Nam ut aliquid in subsidium mei Funda-
menti ab ipso hoc ariete demoliendi promam ex tribus Pontani
conclusionibus, tria etiam notanda et repetenda duxi. 1. de noti-
tiå, 11. de nomine, III. de prima inhabitatione Islandiæ; nequa-20
quam meo damno confundenda. Et I. quidem de notitiå sive
nota ante Annum 874. hac insulå, illud diversorum temporum
respectu et negari et rursus concedi potest. Negatur equidem ab
ævo prisco, Augusti, inquam, Vergilii et scriptorum aliquot an-
terioris ut et posterioris sæculi, quibus temporibus Thule satis 25
innotuerat, ast Isiandia penitus ignota fuerat. Ast vicissim ali-
quanto ante eundem Annum 874. temporis spacio Islandiam in-
notuisse nunquam et nusquam negavi (unde de Confessione,
quam Pontanus mihi tertiå suå conclusione tribuit, quid statui
debeat, liquebit). Imo affirmaveram potius, dum ab inventoribus 30
(diversis consequenter annis, ante Annum istum an. 874., diversis
quoque inditis nominibus) in Norvegiå ac proinde per vicinas
septentrionis oras deprædicatam fuisse Islandiam edocui. 11. Con-
clusio Pontani de Isiandia ante dictum 874. nominatå idem feret
responsum ex meå trium Appellationum Historiå; idque ante 35
Annum 870., nedum 874. A Flokone igitur inditum Islandiæ
nornen nusquam ad annum 874. restrinxi, ac ne restringere qui-
dem potueram, diversum hic loquentibus Annalibus. Quamvis