Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 331
MEMBRUM II
317
cominus mlttantur. Itaque ob hane Annalium N. integritatem,
etiam in progressu multis propugnandam, Diplomatum istorum
suå æra å nobis dissidentium, si a£>x6ypaepa extent, commodam in- supr. Mox
terpretationem (et quasi reconciliationem) per verisimilem de
5 Ansgarianå Instructione conjecturam quærendam duxi; ut sup. incuitæ
Isti porro conjecturæ (an veræ magis interpretationi) etiam hærentes
hoc litat, quod eum Ansgarius, ille nostrorum Annalium Pertur-
bator (si tabellis Principum sive eorundem Apographis standum
sit), Anno 864. supervixerit, ipsius tamen post obitum laudum et
10 laborum præco in Plistor. Eccles. Bremens. nullam ab Ansgario
in Islandiå aut Gronlandiå convertendis navatæ operæ mentio-
nem faciat; ac interim An(s)garium suum vel minutissimis con-
quisitis in cælum tollat. Neque id vitio vertendum, quod peregri-
nationes Ansgarii in Daniam et Sueciam commemoret aut (siqui-
15 dem ita ipsi visum) pallii donatione å Pontifice R. Ansgario
faetå, sed å se neglecta, in curiam vel curiones peccare noluerit
etc. Sunt alia longe minoris momenti, quam sit Islandiæ et Grøn-
landiæ ad Religionem meliorem conversio; ac interim å Præcone
An(s)garii sollicité et quasi mendicato corrasa, quæ tangere non
20 pigebit.
1. Cellam Turoltz å Cæsare Ansgario concessam. Sed et hæc
donatio digna Historiå.
2. Gaubertum in consecratione Episcop. ab Ansgario et Ebbo-
ne Simonem vocatum. Magni sc. intererat ad fidei certitudinem
25 Christianæ istam nominis mutationem ad posteros transmitti.
3. Ansgarium corpora sanetorum dono Ebbonis suscepta trans
Albim deportasse; et corpus Martinini apud Helsingsted repo-
suisse.
4. Sixti et Sigini eum aliorum patrociniis in Vrbe Hamburg col-
30 loeavisse.
5. B. Remigii (corpus) eum decenti1 honore Bremæ reserva-
visse.
6. Sæpius Monasterium Galliæ, dono Cæsaris possessum, visi- i32
„ tasse. Credo. Nam quis villam suam non visitet?
35 7. Vt olim Heliæ Helisæum, ita Ansgario Rimbertum suffeetum
„ esse. Credimus; interim vocationis modo differre, si non aliis.
1 docent i ed.