Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 337
MEMBRUM II
323
Sverro debellati prædicatum ab hostibus filium, atque ab Erico
Archiepiscopo in Daniå suå voluntate exulante fine et proposito
movendæ in Norvegiå seditionis sicque justo (injusto potius)
bello adoriendæ patriæ educatum; jamque adultum et ferociæ
i satis colligentem cum exercitu Erici et conjuratorum opibus con-
scripto ad patriam (si Norvegus ille fuit) extremis malis affi-
ciendam et in Suerrum emissum; quemque per totum triennium
sævissimé et teterrimé grassantem R. Suerrus vix tandem com-
pescere, ast non funditus extirpare potuerit. Fuisse tamen å
10 Suerri filio et Regni successore Haquino (cui novas reparatis
viribus Ingo ille, verus an fictus, turbas dederit, circa Annum
1203.) internecione protritum Chronicon RR. Norveg. verna-
culum tradit. Illa latronum manus Bagiar vel Baglaher vocari
meruit: å Scipione (nescio an eburneo) Episcoporum Regi fædi-
is fragorum, ac ab Archiepiscopo suo exuli (non Christi) faven-
tium; quorum omnium opibus miles conscriptus constabat. Quo
longa posteritas talium fraudum, perfidiæ et perduellionis Eccle-
siasticorum, Curiæ Papali addictissimorum, vel nominis saltem
(quod et de Kufflungis modo dictum est) monumentum et me-
20 moriam eå ratione ad se transmissam (unå cum Annalium inda-
gine) haberent. Interim hic Ingo cum superiore Iohann-Ormero
å Neubrigense ita in cælum tolluntur ac si Martyrum sanguine
oppressori Regi litaverint. Sunt et plura apud Neubrigensem de
R. Suerro, quæ si ad trutinam pendantur, veritati minus militare
25 reprehendentur. Vt 11. Secundo, quod veneficam mulierem secum
circumduxerit (quæ et ipsi est filia diaboli), cujus opera bella
gesserit. III. Quod å 100 retro annis et amplius Regum Norveg.
nullus fato naturali (puta, morbo vel senio confectus) vita ex-
cesserit. Id quod me silente Annales satis refellunt. Et hic Suer-
30 rus (cui Neubricensis similem superioribus exitum falso ominatus
est) sanctiss. condito testamento (fuisse autem Synchronos D.
Pontanus innuit) placidissimå morte decessit post arduam 25
annorum Regni administrationem. IV. Quod Suerrum ut diaboli
proprium (ista Neubricens. verba sunt) plane et piene condem-
35 net. v. Quod prædonum sollicitatam manum sub signa coégerit
etc., quum å cohortibus, quæ sub Majoribus R. Suerri meruerant,
quæque ante Suerrum Bircke-beinorum appellationem gesserunt,
militiæ istius imperium; ubi precibus nihil proficerent, minis et
137
21