Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Side 339
MEMBRUM II
325
Nullum adhuc magnopere dubium de Apographis istorum
diplomatum, de quibus nunc agimus, movere animus est; præser-
tim si autographa ipse D. Pontanus inspexerit. Alioqui multa å
Typographis committuntur, et librarii, quos vocant, multa sibi
5 permiserunt aut ignorantes admiserunt, nunc addendo, nunc mu-
tilando et mutando priora; alias proprio, alieno quandoque ausu
et persuasione. Illud vero silentio præterire riequeo, quod in re
non dissimili ipse Pont. non ubique in RR. Instrumenta publica
jurasse videatur Vt I. in Nomine Daciæ pro Daniå usurpato,
io „ quando pag. 640. sic scribit: Sane Daciæ nomenclatura tam i39
„ alté præsertim latiné scribentibus hæsit, ut instrumenta etiam
„ publica å Regibus olim promulgata Daniam fere ubique Da- Argumentum
„ ciam vocent. Quæ et secutus videtur Polydorus Virgilius, qui po“ac™pl°
„ Anglicæ Gentis Historiam contexens Latiné haut aliter fere
is „ Danos quam Dacos nominat. At harum Originationum (plu-
„ res enim præmiserat) vix ullam esse, quæ solidi aliquid infe-
„ rat, quis non videt? Nam ut de Humbli filio Dano deque
„ Dano judice, Hebræis intellecto, nihil nunc dicam; nonne illud
„ de Dahis deque Dacis et Danais eådem qua asseritur fiduciå
20,, atque af firmatur negari et refutari potest? cum autoritatem,
„ præsertim qua nitatur, vetustam aut verisimilitudinem, præter
„ levem aliquam nominis allusionem, non habeat etc.
Cernimus hine, quanti interdum sit Regum licet instrumen- nb.
torum publicorum Autoritas aliis rationibus destituta, nedum
25 evidentibus Argumentis in dubium vocata; nullå sané Regum aut
Principum, sed Instructorum (qualis fuit Ansgarius Papæ Gre-
gorii) et Librariorum sive Libellionum culpå.
Et iterum pag. 805. inquit D. Pontan. Hujus rei facit men-
tionem Epistola ipsius Imperatoris, Frider. Barbarossæ, quæ in-
30 tegra recitatur apud Chronologos; ubi tamen (sive in qua Epi-
stolå Imperatoris) Daniæ Rex perperam Petrus nominatur, qui
ipsus est Sueno1, Cogn. Gratenheide. Quin et ipse Diploma quod-
dam magni Principis vidi et ubi extet scio, in quo nominis cujus-
dam proprii insigne Sphalma conspicitur. Interim, quod dixi,
35 nihil ad ipsos Principes Sphalmata ejusmodi, sed ad amanuenses
et primos instrumentorum talium conceptores.
1 Suero ed.