Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 343
MEMBRUM II
329
raliter communicante D. Pontano, ex qua propter Lectorem Pon-
tani opere destitutum aliqua hic repetere visum est. Sic autem
håbet.
„ Vterque (Fratrum Venetorum, sub Zichino, Frislandiæ
5 „ Rege, stipendia merentium) maximo belli apparatu Estlan-
„ diam occupare aggressi sunt, inter Frislandiam et Norveg. po-
„ sitam; cui quoque maxima intulerunt damna. Sed audito Nor-
„ veg. Regem, magnå cum navium classe, quo bello illos avocaret,
„ appropinquare, anchoras sustulerunt; cum ecce tam horrenda
10 „ invadit tempestas, ut ad syrtes quasdam delati magnam navium Grisiandia
„ partern amiserint; reliquis in Grislandiam, insulam magnam, inculta
„ sed incultam appulsis.
Hujus expeditionis navalis Norvegi factæ auspicio cum in
Regum Norveg. Chronico nulla fiat mentio, verisimile est Pira-
is ticam fuisse Norvegorum classem in Oceano isto vagatam, quam
esse Regiam incerto rumore acceperant.
„ Norvegorum classis cum eadem tempestate colluctata fecit 143
„ et ipsa naufragium et per maria illa varié fuit disjecta, qua de
„ re per navem quandam hostilem, in Frislandiam1 forte dela-
20 „ tam, certior factus Zichinus, reparatå jam classe, cum non
„ procul ab Islandicis insulis se abesse cerneret, Islandiam, quæ
„ et ipsa Norvegis erat subjecta, decrevit invadere. Sed tam mu-
„ nitam defensoribusque instructam offendit, ut cum exilem ad-
„ modum nec å viris armisque instructam haberet classem, ab
25 „ incæpto repulsus fuerit coactusque re infecta discedere. Ador-
„ tus tamen est in iisdem Euripis Islandicas insulas, quæ septem
,, numero sunt: 1. Talas. 2. Broas. 3. Iscant2. 4. Trans. 5. Mi-
„ mant3. 6. Damberca. 7. Bressa, omnes varié depopulatus est. Et
„ in Bressa propugnaculum struxit, cui Nicolaum (Zenum) præ-
30 „ fecit; relictis inibi aliquot navibus et militum manu cæteris-
„ que ad bellum requisitis etc. Nicolaus, qui Bressæ remansisset,
„ vere novo in altum progredi et terras novas aperire statuit.
„ Quare instructis tribus duntaxat navibus iisque non nimis mag-
„ nis Iulio mense in Septentriones contendit et in Entgrowelan-
35 „ diam est delatus; ubi cænobium offendit Fratrum prædicato-
„ rum et templum Div. Thomæ sacrum etc. Hæc circa Ann.
Dom. 1380. aut non multo post gesta traduntur, vid. Histor.
1 Gris- ed. 2 Ir- ed. 3 Minant ed.