Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Side 346
332
PARTIS II
que sic Nicolai Architalassi hibernis celebris facta. lam insulas
minutissimas, quas sinus maris angusti intra se concludunt, ipsi-
que pæne litori contiguas eoque magis nobis domesticas, non est
quod quis objiciat. Nihil siquidem illis ut nec istis cum Zichini
Islandiæ adscriptis insulis commune est. 5
Nec illud leve est aut minimi ponderis, quod in illarum 7
insularum nescio cui tandem Islandiæ attribuendarum titulis vel
nomenclationibus non apex quidem minimus (nedum syllaba)
insit, qui linguam Islandicam referat vel saltem redoleat. Interim
omnes illæ 7 habitatæ, populosæ et bene magnæ intelliguntur; ac 10
in primis illa Bressa, ut dictum est.
Talem itaque Islandiam, qualis in dictå Zenorum Historiå
depingitur, Ansgarianæ æræ facile donaverimus, quæ nihil ad
hane nostram. Atque hine planum, quomodo Islandia non una
dari possit, nisi in privilegiis Ansgar. Frislandia pro Islandia 15
legenda sit, ut et Entgrønlandiå pro Grønlandiå. Hæc enim Ze-
norum FFr. navigatio et Zichini expeditio navalis, licet sint Ans-
garii ævo multo posteriores tempore, poterat interim ipsarum
terrarum, Frislandiæ inquam et talis Islandiæ, qualem nobis Hi-
storia suppeditat, fama (in cujus insulæ nomine hæc Historiå 20
nihil admodum hæsitat) ad Ansgarii aures maturius vel prius
multo, quam hæc Zichini et Zenorum expeditio facta sit, perve-
nisse; cum ipsius etiam Engronlandiæ famå, quæ cur non sit
Grønlandia, Islandis et Norvegis olim et hodie sic nuneupata,
jam dicendum venit. Æqué enim hæc ut Islandia Ansgariano pri- 25
vilegio contineri putatur.
Terra itaque Grønlandiæ nornen sortita ab Islandis primum
inventa Anno Christi 982. et 986. occupata et habitata, ast tam
Islandis quam Norvegis postmodum frequentata, non est insula,
ut quidam autumant, sed maximæ continentis tum prorsus de- 30
sertæ DlSTRlCTVS, reliquæ continentis respectu Perexigvvs, in
duplicem habitationem, Osturbygd oc VVesturbygd, i.e. Orien-
talem et Occidentalem Gronlandiam divisus. Hane Grønlandiam
primum ab inventore et utriusque status incolis, deinde ab actibus
aliquot ipsis Grønlandis cum aliis intercedentibus ut testibus Hi- 35
storiæ adhibitis delineabimus.
Grønlandiæ (quæ Islandorum colonia fuit) primus inventor
et Eponymus extitit ac celebratur Ericus Ruf fus; Islandiæ qui-