Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 359
PARTIS II. SPECIMINIS iSs
MEMBRVM III.
De Pecvliari Sectione Vel
Capite, quo cum solo Arngrimo de Quæ-
5 stione controversa D. Pontano pla-
cuit sententias conferre.
Magna in primis gratia summo viro Historicoque gravis-
simo, Dn. Pontano, debetur, quod libellos meos luce hac indignos
inspicere atque ad eorundem lectionem magnam afferre huma-
10 nitatem dignatus sit. Adeo enim Typographicis mendis scatent
(præter Autoris inertiam), me toto orbe absente, ut despectum,
non aspectum mereantur Eruditorum.
Hujus vero ultimi membri Partis II. Scopus hic est, ut eruan-
tur carptim ex hoc capite et vindicentur, quæ1 circa Thules et
is Islandiæ notitiam håbet Crymogæa; prout ea D. Pontano re-
petere et allegare visum est, quæque responsum potissimum re-
quirere videbuntur. Sic itaque ille initio pag. 752. Sunt, inquit,
verba Arngrimi (dicto jam loco: sc. Crymog. lib. 1. cap. 1.).
„ Et Islandia quidem has appellationes (tres sc.) ab Invento-
20 „ ribus nacta; nam ad quartam quod attinet, Thule, quæ huic
„ terræ å quibusdam affingitur, non possum adduci, ut veram
„esse credam; hoc potissimum argumento: Quod Thyle seu
„ Thule inter veteres, non solum Plinio, et qui Plinio antiquior,
„ Pythiæ Mass., sed etiam Pub. Virgilio etc. in ore et scriptis fre-
25 „ quens fuerit. Islandia autem ad Ann. usque Christi 874., ut
„ postea dicetur, inculta prorsus manserit, etc. (et å Floccone
pirata primum circa tempus jam dictum Islandia sit nuncupata).
* quam ed.