Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 360
346
PARTIS II
Nb. Ista cancellis inclusa in contextu Crymogææ non habentur, ut
supra monitum, nec hoc loco ulterius iterandum erit. Thule ita-
„ que, quam Augusto servituram dixit Verg. et Augusti et Ver-
,, gilii temporibus non solum habitata, sed etiam Romanis co-
„ gnita, non est Islandia, multa post secula primum habitari cæpta
159 etc., quæ quia prolixiora sunt, videantur sive apud eadem citan-
tem Pontanum dicto jam capite, sive in ipså Crymog. His post-
modum addit D. Pontan. mea obiter retexendo. Hactenus Arn-
„ grimus; id potiss. argumenti loco ponens: non posse Thulen
„ esse Islandiam, quod ea Plinio Vergilioque et his multo an-
„ teriori Pythiæ Massil. in ore et scriptis frequens fuerit; Islan-
„ dia autem inculta manserit ad Ann. Christi 874.; atque inde
„ quod post Pythiam, Vergilium Pliniumque Claudianus, eoque
„ aliquot seculis prior Statius Papinianus, Thules accuraté memi-
„ nerint. Quæ omnia convenire Islandiæ ad Annum usque jam
„ dictum inhabitatæ incognitæque haut posse. Sed arripit ele-
„ gantissimus alias Arngrimus, quod etiamnum esse in quæstione
„ existimamus.
d. Pontanus Hine factå superioris suæ ex vetustis Autoribus disputationis
quadrupiici anacephaleosi inquit D. Pont.
pugnat „ Nam sané Thule, ut est jam ante testantibus Autoribus Clas-
„ sicis ostensum, cum I. ex Angliæ sive Britanniæ, non modo
„ Borealibus Promontoriis, sed é Norvegia quoque (Plinius Ne-
„ rigon dixit) adnavigari sit solita, quomodo et hodie fit. II. Sit-
„ que insula insuper non exigua, sed capitalis, et quæ Hiberniå
„ non multo minor ab iisdem describatur. III. Eoque situ, pa-
„ rallelo ac longitud., cujusmodi habere hodie depræhenditur Is-
„ landia. IV. Nec alia præter hane (insulam) Islandiam eo tractu
„ talis inveniatur; cur esse Thulem magnopere negabimus Islan-
„ diam? Ita quidem clariss. Pontanus compendio præmissæ dis-
putationis meam negativam Quæstionis controversæ: An Thule
sit Islandia, quadrupiici fere argumento petit et impugnat. I. Na-
i. vigatione ex Nerigon et Britanniå in Thulen, quam ut et sequen-
a Navigatione t;a ex Autoribus classicis diserte ostensam affirmat.
ex Norveg.
et Brit. in Resp. diserta quidem esse D. Pontani omnia atque adeo di-
Thuien serta^ ut si å minus diserto afferantur, minus habitura sint veri-
similitudinis. I. Et primo quidem Navigationem illam ex Britan-
niå et Nerigon in Thulen nunquam negare aut infringere animus
s
10
15
20
25
30
35