Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 365
MEMBRUM III
351
„ venire Islandiæ neget Arngrimus, quia, ut inquit, ibi nulla
„ nullæque Syrtes aut brevia sint, haud tamen negaverit puto
„ sudare haut leviter Naucleros, priusquam in tutum et intra
„ petras et rupes prominentes navem recipiant, etc. Resp. Mi-
5 nuta jam consectatur Magnus ille vir, ut illa collatio, quam me-
cum instituere dignatus est, nimio laconismo deformis non ap-
pareat; id quod de pluribus, quæ adhuc reliqua sunt, videri pote-
rit. Sed ego interim ad ea, quæ indagatione non dedignatus est,
respondere non gravabor. Et de Vadis, ajo, non simpliciter å 164
10 me Islandiæ denegata, sed cum limitatione Qvod SciAM, quam
mea referendo omissam nollem, si tanti res foret. Nec de vadis
sententiam muto, nam hactenus aliter non constat.
„ Addit D. Pontanus. Nam et verba tua Arngrime etc. memi-
„ nisse potes, quæ sunt Crymogææ 1. 2. pag. 172. ista videlicet:
15 „ quidam Sculerus, dux Norvegiæ, circa Ann. 1219. bellum
„ Islandiæ minabatur; sed proprio consilio impeditus, tum ob
„ Oceani vastitatem, tum ob difficultatem portuum. Ego vero,
clariss. Dn. D. probe ista memini; et si excidissent, hac sugge-
stione reminisci possem. Quibus interim de vadis Islandiæ aut
20 brevibus nihil specialiter assertum existimo. Nec enim omnem
difficultatem dixi (ut inde quælibet species inferri posset), por-
tuum siquidem illa difficultas aliunde existere poterit quam å
vadis, ut me contraria hic locutum non statuam. Etenim difficul- Difficultas
tas illa alibi alia est. Sunt namque scopuli seu dorsa maris, pro p°rtuu“IsL
, . A A , præter ipsaA vada
25 undarum reciprocatione nunc magis, nunc minus conspicua; in
quorum tamen circuitu vada nulla (quæ å vadando mihi veniunt),
sed gurges profundissimus reperitur. Sunt passim sinus longiores,
angusti etiam et anfractuosi nautis intrandi, vix eådem naviga-
biles aura; quibus si nives et nebulæ accedant ac tempestates vali-
30 diores (addo tenebras nocturnas), quas jam difficultates (ut
absque brevibus sit et vadis) non experientur nautæ nimiumque
sudabunt? Est etiam portuum nimis apertorum alia difficultas,
nullis non tempestatibus et undarum æstui obnoxiorum. Est et
illa, licet portus ipse aditum commodum præbeat, fundum tamen
35 maris minus tutum et retinendis ancoris non satis idoneum sæpius
experiuntur infelices nautæ, ingruente tempestate. Quod sat mul-
1 ipsam ed.