Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 366
352
PARTIS II
Noi exigua,
minima, nulla
165
tis et nuperis Dan. Negociatorum naufragiis hic factis comper-
tum est. Hujusmodi difficultatibus portuum et earundem con-
stanti famå consilium expeditionis marinæ in Islandiam satis
causæ erat, cur mutaret Sculerus; præterquam quod ipsum Re-
gem et Senatum consentientem non haberet. s
Sed improbatur præterea å Dn. Doctore, quod dixerim: si å
noctium et dierum quantitate argumentandum foret, Britanniam
fere Thules appellationem mereri secundum luvenalem et alios
canentem:
----et minima contentos nocte Britannos; 10
aitque Pontanus: Si verba Iuvenalis rimemur, non tribuit Britan-
nis noctem nullam, sed exiguam etc. Et ego replicans ajo non
dixisse luvenalem exiguå, sed minima; poterit autem nox aliqua,
ac minima tamen longior, dici etiam exigua, hæc vero minima ad
nullam proximé accedit. Quod si jam scriptores pro parte affir-15
mante contra meam negativam producti eo rigore tractentur,
quem hæc verba Pontani designant, minus officient. Quibus quo
studio, quantå arte et facundiå D. Pontanus patrocinetur, alios
emolliendo, interpretando, excusando alios, ex ipsius Scripto ma-
„ nifestum est. Hine de loci latit. addit: quod affertur (ait post-20
„ modum P.) quodque pensi habere summopere non videatur,
„ etiamsi ea Thuli eadem quæ modo Islandiæ olim tributa fuerit,
„ mihi sane et pensi hoc et ponderis alicujus habeatur; accedente
„ præsertim Ptolemæi delineatione. R. Illud si pro affirmante
quæstionis parte pugnare debeat, cur Thilemarchia Norveg., cui 25
pag. 683. latitud. 63. gr. å Pontano adscribitur, non æque erit
Thule Ptolemaica, ejusdem latitudinis? Aut quare Islandia Meri-
dion. eadem latitudine å Pontano notata non æque erit Thilemar-
chia ac Thule?
De latitud. Thilemarchiæ quod dico, apud Pontanum sic ha- 30
„ betur pag. 683. Quibus Thulemarchicis sive Thilemar. (indif-
„ ferenter enim repperitur) etiam circa brumam sol conspicitur,
„ utpote collocatis intra pol. Borealis. 63. gr. elev. Quæ verba
parum abest, quin Thilemarchiæ 63. gr. elevat. tribuant, quan-
tum capere ego possum. Dicat enim licet intra 63., intelligo 35
tamen ultra 62. nec integro gradu differre. De Ptolemæi deli-
neatione et autoritate ad fastidium usque supra. Quamvis autem
pag. 749. Pont. alia latitudo Thilemarchiæ assignata legatur, 56.