Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1967, Blaðsíða 266
240
ipse natione Islandus, in libro manuscripto de geniis et umbris quem
possideo, eandem secutus opinionem, ejusmodi animas demortuorum
geniosque, alios noxios alios innoxios affirmans, de innoxiis capite 1.
refert, dormientibus sæpe apparere, monentes de rebus futuris, interdum
5 etiam potentes gravidis a mulieribus, ut fætum de suo appellent nomine,
pollieendo felicem succcssum si id fiat, vulgusque neutiquam dubitare,
quin ipsæ mortuorum sint animæ, appellareque generaliter drauma-
menn id est somnianti apparentes, et cum partum suo petunt nuncupari
nomine vitiun: expertumque fortunam adesse secundam, cum petitioni
10 satisfecerint, adversam autem cum non fecerint: credat autem hoc qui
volet.
De noxiis autem capite 2 memorat, sæpe cirea tumulos et sepulcreta
apparere vigilantibus, nunc statura et mole humana, nunc majore quam
humana, ut ipsos quoque æquent interdum montes: modoque deprehendi
15 jactu lapidum inter se colludere, mod6 vias obsidendo iter habentibus
molestiam creare a via deterrendo ad tesqua et devia sæpe etiam ad mare
aut lacus: viderique albo et funereo habitu si naturali morte sunt ex-
stincti, madido autem et fluente si in undis suffocati, et denique sangui-
neo si ferro sunt necati: eorumque tumultu, tam diurno quam nocturno,
20 addit olim omnes turbatos fuisse angulos in quibus obtruncati erant de-
fossi. Idem capite tertio, aliud noxiorum memorat genus eonnnque af-
firmat esse, qui dum vivebant sunt minati, si hostes non ulcisci possunt
vivi, mortuos se illud facturos, suntque in eo emortui odio: appellarique
afturgaungutrqll: sæpeque compertum esse, superstiti cui malum sunt
25 comminati, fuisse post mortern infestos: quod variis confirmat historiis
in iisque quadam puellæ sibi consanguineæ, quam ait sæpe infestatam
fuisse umbra viri, qui vivus ejus petens nuptias, repulsam tulit. Adji-
citque has adversus pestes infestasque animas, inter alia hoc usurpari
remedium, ut eorum effossis cadaveribus caput amputent, idque in-
30 honestæ corporis sui applicent parti, comburantque truncum: eo enim
facto liberari harum tentatione: atque sic Vestmannensibus in insulis suo
quendam erutum tempore, caputque amputatum. Cadavera autem ejus-
modi post mortern effossa, dictu mirum, vegeta conspici et integra, in-
sertumque in os digitum infantum more sugere: ne quis dubitet ipsos
35 mortuos esse qui sic oberrant.
Quod autem truncato de capite narrat ita est certum, ut eam super -
stitionem Rex gloriosæ memoriæ Christianus quartus, publicis edicti lite-
ris necesse habuerit prohibere, editis die 25 Februarii, anni 1609: in queis
narratd quod acceperat quosdam vanos per Islandiam homines stultis
40 planeque illicitis de causis sæpe temerario ausu ex sepulcris cadavera
9 vitiun] sive ad vitja Nafns skr. d spdssiu med sSmu hendi sem spdssiugreinin
næst d undan og visad inn. 10-11 credat-volet] med annarri dferd en textinn d undan
og eftir, og ad Ukindum skr. sidar. 24 afturgaungutrgll] fyrra u i -gaungu- skr.
ofanlinu og visad nidur (ekki med hendi J. Brunsmanns), £ virdist < o.