Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1967, Blaðsíða 267
241
effodere mortuorum quædam post exactum semestre, alia post annum
illaque capite amputato exurere, aut aliter delere, hoc inquam narrato
præcipit severe, ne quisquam tam vana & impia audeat deinceps facere.
Alia vana superstitio est, mortuorum animas et spectra, sicut in præ-
5 dicta sede ostendit Gisleus ipsis inesse penes sua cadavera tumulis, eaque
ab irruptionibus defendere et injuriis, qua de re etiam affert historias.
Tertia superstitio est, mortuorum animas, quæ apparent aut alia spec-
tra umbrasque ferrum sieut idem narrat metuere et gladios, sique iis
appetantur aut fugere aut interfici: qu6 etiam piures Islandicas revocat
10 historias. Enarius eandem superstitionem memorans ex ea ait profec-
tum, ut sæpe Islandi robustiores non dubitarint cum his spectris eonfli-
gere et manum conserere.
Quarta superstitio est, dari genios sive spiritus rationales, qui nec
animæ hominum sunt, nec angeli, nec diaboli, sed aliud medium creatu-
15 rarum genus, idque mortale ut homines. Hane multorum Islandorum
esse sententiam non dissimulat Enarius, cum narratam in medio relin-
quit. Gislaus autem Vigfusius capite 1. eam clarius suis attribuit popu-
laribus, queis et certum harum umbrarum genus fylgiur dici affirmat, ipse
quoque suam faciens. Sed Theologi cum eam refutarint, mihi satis est
20 quærere modo ab Islandis, qui fiat quod ejusmodi spiritus, si cacodæ-
mones non sint, Divinum tamen verbum, sicut historiæ docent, fugiant
abominenturque: cum diserté Christus: qui non est cum ipso esse contra
ipsum: eumque omnem, qui ex Deo est Dei audire verba: et qui Divina
non audit verba, neutiquam ex Deo esse! Tantum de superstitione.
k*agia diabolica Quartum et ultimum vitium sit magia diabolica. Hæc ethnicismi tem-
pore adeo regnabat, ut Jonas quidam Augmundus apud Amgrimum in
Crimogææ libro secundo, ubi de Gislao, homines tune non magis homini-
bus familiares vixisse dicat quam ipsis Diabolis, nempe in perpetuo vi-
ventes non tantum idolomaniæ sed et magicarum artium studio et exer-
30 citio. Exempla exercitæ ethnicismi tempore talis magiæ, in Amgrimi et alio-
rum subinde occurrunt scriptis. Ejusdem facinoris suspicione non caru-
isse Thorlacum, Gudmundum et alios quos sanetorum loco coluere ante
reformationem Islandi Otto Enarius quod et alibi meminimus ait, credi-
tosque prodigia quæ eis attribuuntur cacodæmonis feeisse ope. Gislaus
35 Vigfusius capite 4. scripti quod memoravi ait magiam diabolicam in
summo veteres apud Islandos maxime monachos fuisse pretio. Sed et
hodie reliquiæ ejus atrocissimi per insulam supersunt sceleris, cujus varia
recensentur genera, in quibus etiam hæcce: unum quo incantamentis pis-
cium accersitur copia: alterum quo ferri obtunditur acies, quod exercere no-
40 verat magus quidam Islandus non ita pridem, quippe in quem mortis pænas
luiturum, nihil poterat ferri aeumen donec illi calcei auferrentur. ter-
tium quo mortuorum animæ, aut potius cacodæmones mortuorum vicem
18 fylgiur] < fylge, -iur er efcki med hendi J. Brunamanns. 28 in] tviritad vid
linuskil. 37 supersunt] aukid inn og med annarri dferd en texti.
16